Adduxerunt autem Jesum ad Annam primum, non quia collega Caiphae; sed quia socer ejus. Turpe esset, si domum Annae antepositam, praeterissent. Adolescensautem sequebatur eum amictus sindone super nudo, subaudi, corpore. Aliter enim non habebat indumentum, quam sindonem, qui relicta sindone, aufugit ab eis. Tradunt quidam hunc fuisse Joannem, quem tunc fuisse adolescentem, longa ejus vita indicium est. Hieronymus tamen super locum illum Psalmi: Vim faciebant, qui quaerebant animam meam, ait: Judaei vim faciebant, vel Petro cum dicerent: Et tu ex illis es. Vel Jacobo, qui cum traheretur, relicta sindone, nudatus aufugit ab eis. Videtur tamen potius opinando, quam affirmando dixisse.